- ASPARAGUS
- ASPARAGUSinter herbas fruticesve, an inter flores, recenseatur, perinde fuerit, cum baccae instar florum esle possint ornamento; neque flore suô ipsae careant. Hortensis est, ac pratensis, adeoque silvestris: sed hortensis radicem haber sparsam circa tuncum, quae ineunte Maiô in digitalem protuberat caulem, sucei plenum, et, nisi subseces, brevi in filamenta diffundendum. Lupuli speciem maiusculam et enodem dixeris, quae mense Iuliô in validos exsurgit calamos, foliis capillaribus fere armatos, infra foenieculi modum: ex iuncturis prodeunt flores flavi, quales sunt olivae; quos subsequitur globulus flavo rubicundus, instar corallii, infantibus adhiberi soliti. Aiunt ex rasura carnis arietis, nisi terra obruas, asparagum succrescere, tamquam Cadmaeos frattes, ex dentibus draconis. Condiuntur aurem Asparagi sale in acetaria, per om nes anni partes gustui acuendo, Recentiores non amant diutinum focum; unde Druso solitum, quandocumque rem cito citius transactam notare vellent, dicere: Citius quam asparagi coquuntur. Rubentes baccae ad calamos filamentis munitos, vel stellas per expansum caeli micantes retulerint. Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 33. Vide quoque infra Nuptialis corona, ubi et ex asparago plexas babes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.